- RHOPOGRAPHI
- RHOPOGRAPHIGraece Ῥωπογράφοι, dicebantur olim, qui belluas, arbores, homines; insuper, antra, portus et alia id genus, variaque et minuta opere topiariô exprimebant, Ρ῾ῶπος enim varia et minuta merces est, ut infra videbimus. Inde Ρ῾ωπογραφία ripulae, apud Ciceronem, ad Attic. l. 15. ep. 16. Et tamen haec ῥωπογραφία ripulae videtur habitura celerem satietatem: et Ρ῾ωπογράφος, pictor ille dictus est apud Plinium, l. 35. c. 10. quod humilia tantum pingeret, ut asellos, obsonia et similia ῥωπικὰ, ubi alii perperam legunt, ῥυπαρογράφος: Proposito nescio an destruxerit se, quoniam humiliaquidem sequutus, humilitatis tamen summam adeptus est gloriam, tonstrinas, sutrinasque pinxit et asellos et obsonia ac similia, ob hoc cognominatus Rhopographos. Ei megalographiam Vitruvius opponit, l. 6. c. 4. quae in rebus magnis et argumentis nobilibus exsequendis versatur, ut sunt Deorum simulacra, aedes, herles bellorum hisoriae veteres et alia id genus. Vide Salmaskum ad Spartianum in Hadriano Caesare, c. 10.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.